Septimanae Latinae Europaeae

Unam Septimanam Latine loqui?

„Quid maxime in Romanis antiquis admiramur?“ – „Quod tam bene et emendate lingua Latina utebantur.“

At tam facile est Latine loqui! Per septimanas Latinas Amoeneburgi et Frisingae comparatas plus quam sexaginta pueri puellaeque, iuvenes, participes cuiusque aetatis tota ex Europa profecti inter se Latine colloquuntur. Cottidie coetus paucorum participum frequentant, ut de sermone Latino, de colloquiis cottidianis, de litteris Latinis discant. Sed etiam otio communi fruuntur. Cenantes, ludentes, ambulantes participes rident, gaudent, garriunt, coquunt, canunt, colloquunter communes. Hoc modo amicitiae fiunt, quae neque limitibus nationalibus neque differentiis aetatis finiantur. Tantum valet lingua Latina!

 

 


Septimana Latina Amoeneburgensis

ab die XXV. mensis Julii usque ad diem I. mensis Augusti anno MMXX

 

Latinitatem inter nationes!

 

Te invitamus ad Septimanam Latinam Europaeam anno MMXX futuram.

 

SEPTIMANA LATINA EUROPAEA XXXX


QUANDO?
a die XXV m. Iulii ad diem I m. Augusti anno MMXX

MODERATORES:
W. Bohmhammel, Th. Gölzhäuser, D. Harbort, M. Harms, G. Heimann, (R. Hille?)

UBI?
In domo „Höhenblick“,
D-35619 Bruninfelsae prope Wetselariam (Chattia)

QUANTI CONSTAT?
Institutio: 100 Euro vel 50 Euro (discipulis et studiosis)

Pretium victus et pernoctationis: 231,- Euro - 458,50 Euro. Pendet ex aetate et genere conclavium.

Si plura scire vis, scribe ad:
Thomas Gölzhäuser
Chattenhöhe 5
D-35630 Ehringshausen
numerus telephonicus: (+49)-6449-921919
inscriptio electronica: goelzhaeuserpost@hotmail.com

   

Inscriptiones ad Septimanam Latinam petuntur usque ad finem mensis Iunii, si fieri potest.

 

Vos, discipuli, studiosi, magistri sermonisque Latini amatores ad Septimanam Latinam invitamus. Discite Latine loqui! Cognoscite homines e diversis nationibus! Studia Latina vestra fructus ferent. Hoc inter colloquia, ludos, convivia experiemini et exercebitis. Novum aditum ad cultum Romanum atque Europaeum demonstrare volumus. Sermo Latinus quam ad litteras per saecula exprimendas tam in vita cottidiana adhuc valet. Etiam rem coquinariam Romanam colemus. Excursionem faciemus. Loca amoena ad ambulationes invitant. Apportate etiam, si vobis placet, instrumenta musica!

 

Saepe interrogamur, an in Septimana Latina totum per tempus Latine loquendum sit. Nemo cogitur; gaudemus quidem quam plurima audire verba Latina.

 

Cibus vegetarius et veganus quoque comparabitur. Quibus de votis nos certiores facite, quaeso!

Si vobis placet, instrumenta musica vobiscum apportate!

Si tramine advenietis, nomina detis, quaeso. Taxiraeda vos colliget.

 


Septimana Latina Frisingensis

- non conveniemus anno MMXX -

Otium Latinum

ab die XXVIII. mensis Augusti usque ad diem III. mensis Septembris anno MMXX

Ubi?

Gästehaus "St. Josef"

Kloster St. Trudpert

9244 Münstertal im Schwarzwald

 

Insuper: Linguae scilicet Latinae exercitationes usus consuetudinisque habebimus ex nostra methodo unius linguae, cui inscriptio est Septimana Latina. Quae, si cui non(dum) est, mutua peti potest.

 

Si nomen dare vel plura scire vis, scribe ad Hermann Bick: bicknorderney[ad]t-online.de